monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 20, 1
Plus iam offerimus pro ista dilatione, maiestatem Scripturarum, si non vetustatem ; divinas probamus, si dubitatur antiquas hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant ; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt . Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur.